Tuesday, December 5, 2017

Zrinski's speech to parliament 1564 (in Latin)


Zrinski's speech to parliament 1564

found in Istvanffy's History of Hungary 's (1622 edition) (1685 edition) ( 1758 edition)
book XXII, page 270

Probably OCR errors
Can anyone translate?

 

Sed erant ex altera parte tam ex Germanis, quam Ungaris viri illustres, qui certis adducti rationibus, bellum imprimis maximè honesto et decoro nomine contra immanes barbaros pro Christo Deo et servatore, ejusque sacrosancta religione, proque aris et focis suscipiendum censerent: inter quos Comes Nicolaus Zrinianus, summae claritudinis dux erat, quo nemo regendis exercitibus melior cotempore atque peritior habebatur. Is praeter caeterorum opinionem, non dissentiendi aut contendendi, sed quod mens suppeteret, expromendi causa, sibi longè aliam mentem esse, nec ut induciae, quas necessariâ potiùs, quàm honesta pastione Ferdinandus cum Turcis iniisset, hoc rerum statu observentur, sibi è Republicà fore videri differebat.

"Quandoquidem, si rem, inquiebat, penitius considera verimus, in praesentia hostes, non secus, ac si nulla pax, nullum faedus ictum eslet, agros urere et populari, miseram plebem quotidie variis indignisque modis ad deditionem compellere, arces finitimas partim fraude et astu, partim aperta vi invadere et expugnare, imperium per fas et nefas prolatare contendunt. Contra si quid a nostris in defensione licita atque necessaria patratur, ea contra pacta fieri, nostrosque violati juris et aequi, turbataeque pacis reos extemplo agi, et pro sua feritate, leges, quas lubetet, dare, adimere, non probro, non flagitio, non pessimis quibus vis facinoribus quo minus, quemadmodum in victos et sub jugum missos tuam libidinem exercerent, abstınere videmus. Nec conquerendo aut expostulande apud importunissimos homines quicquam profecimus, quin gravius indies, et acerbius malefaciendo, patriam, socios, et commilitones nostros, eversum lêre, nostraque focordia dominationem in nos infolentissimam agitavêre: ita ut mihi quidem, quod pace et veniâ aliorum dictum velim, tempus esse videatur ad vindicandam in libertatem Remp. expergiscendi, ac oblata occasione jugum a cervicibus nostris excutiendi.

Itaque si quid Solimano in hanc usque diem ex pacto debetur, id ei mittendum non abnuerem, ne aut merito conqueri possit, aut, uti est arrogantia et impatientia singulari, arma sumendi inde occasionem capiat; quamquam sive apud eum beneficio, sive metu procedamus, perinde esse duco; adeò miseriis et sanguine nostro satiari non potest. Ut missum illud suerit, rum demum renunciandam ei induciarum male ab eo observatarum fidem et amicitiam omnem cenferem, quibus nostrae opes et vires, tam privatae quam publicae magis quam bello diminurae fractaeque sunt: ac deinde tempestivè curam, studium et diligentiam omnem adhibendam, bellum quod nobisillaturus esset sustinendo; et cum Dei Optimi Maximi ope etiam propulsando.

Non possum diffiteri eum summas secum vires, magnam potentiam, exercitatos milites, ingentem exercitum trahere consuevisse; sed ea omnia opinione hominum, ac vero longe minora esse comperi. Aliquoties iam mihi eius bellicae expeditiones visae sunt, quibus ipse interfuit, quas ipse amplissima magnitudinis fama duxit: primo quum me adolescente, et vix alterum et vigesimum aetatis annum agitante, Viennam irrita obsidione cinxisset: ac cum postea Cusegium ignobile oppidulum, aeque inglorius frustra tentasset, nec Caroli Imperatoris Augusti adventum expectare ausus esset, postremo cum socordia et ignavia ac deditione nostrorum nobilislimis Strigonii et Albae Civitatibus occupatis, castra in Albana planicie, etiam Tartaris aucta collocasset: sed ego sic existimo, eius exercitum et copias incertis potius vulgi rumoribus, ac pravitate et mendacio suorum easin immentum fallo extollentium, quam re ipsa constare. Peditum siquidem praetorianorum, quos Janiceros vocant, 12 millia, aut ad summum quatuordeeim. eum habere palam est, quem numerum raro attigisse, nunquam hactenus excessisse ab iis, qui vera dicere contendunt, accepimus. Equitatus omnis ex Asia et Europa collectus viginti quinque aut triginta millia numerum non excedit; nec is virtute aut viribus multum pollet, utpote qui è rure et agris ex hominibus eorum culturae deditis colligitur. Verum enimvero in praetoriano equite et in iis, qui hisce Ungariae et Illyrici finibus stipendia merent, Janiceris adjuncto robur omne et munimentum eius exercitus consistit; quorum numerum etiamsi Turcae ad multas myriadas, et ii, qui simul cum eis falsa et incomperta adferunt, extollere conentur; re tamen vera Asiaticis et Europaeis aequato fere pede censentur. Caetera multitudo,lixae, calones,fex vulgi, inermes Bulgari et Graeci, camelis equisque curandis, tabernaculis tendendis, aquationi, lignationi, denique; frumentandi et pabulandi ministeriis, et castrensibus servitiis addicta plebs, et incondita turba est: quae nec in aciem educi solet, nec, si educatur, usui esse potest, quod nec ulla arma, praeter unam securim gerat, et magna pars nec eam, nisi fustem aut baculum sudemve habeat.

Quae mihi comperta, oculisque saepius visa, non praeter veri fidem, ab aliis temere allata, aut audita nunc referre animus est; sic ut cum septuaginta millibus nostrorum Christiani nominis militum, ex utroque ordine selectis, hinc hosti, quantumvis tumido et elato, patentibus in campis divino numine invocato, congredi, idque non sine firma vincendi spe posse existimem. Nec autem Deus Optimum Maximum superosque omnes nobis Christianis tantopereiratos, infensosque esse puto, ut septuaginta militum millia conscribi, et in aciem adversus barbaros duci, et Janiceris totidem pedites exercitațissimos, equitibus parem virtute et fortitudine equitum numerum opponi posse desperem. Hos autem abste, Caesar inclite, nova nunc sceptra capessente, partim in tuis Regnis, et provinciis, partim apud patruum Hispaniarum Regem potentissimum, qui Hispanum peditem, non animo, non armis Janicero inferiorem facile concessurus fit; ac summum pontificem, uti communem omnium parentem caeterosque Christianos principes, quos ad consociandas vires, conferendaque auxilia impigre concursuros haud dubie mihi polliceor, facile comparari posse nequaquam diffido. Nec duce alio, quam te, Caesar, invicte, opus est, cuius ut auctoritatem et dignitatem, qua omnes mortales anteis, nunc omittam; sic  virtutem, magnitudinem animi, experientiam belli, rerum ufum et prudentiam, postremo gratum temperatumque imperium, et omnia quae virtus et virilis animus abunde suppeditant, ad bellum rite administrandum adducturum arbitrabor. Caetera in promptuerunt, stipendia, tormenta, corumque apparatus, classes, naves, commeatus, qui ex Ungaria rerum omnium feracissimo solo, ad multos menses et annos provideri tempeſtive, facileque curari possunt: et Danubius omnibus ad superfluitatem et redundantiam in castra devehendis tantam facultatem praebet, ut invitare videatur.

Quod si Deus Optimum Maximum votis nostris fecundissime faverit, et victoria nobis cesserit, ficut de ea dubitandum non est, atque adeo hic semel de perfido hofte exoptatum triumphum retulerimus; caetera omnia incommoda, quae hactenus accepimus, incomparabili cum laude, et gloria Christiani nominis cumulatissime refarcientur, et nos tot acceptas a barbaris clades egregie ulciscemur, atque ab iis respirantes pristinum patriae nostrae decus et splendorem brevi recuperabimus. Hoc ut faciamus, et nequaquam extensis ulterius induciis, quibus hoc regnum hactenus vastatum potius est, quam correctum aut defensum, insidiosae paci justissimum bellum praeferamus suadent, cum alia permulta, quae supra paucis attigi, et quibus mihi maxime animus erectus est ; tum vero Caesar optime et fortissime, tuae virtutis, et maximi in terris imperii summa spes, et domi militiaeque praeclara facinora, ac denique summorum regum et principum, quibus non solum sanguinis propinquitate, sed etiam animis et sensibus coniunctissimus es, aequalis et firmissimus consensus cohortari incitareque possunt. Itaque Christianam Rempublicam abs te summis votis non flagitium aliquod, vel obscurum facinus petentem tibi propone: sed ut afflictae imprimis Pannoniae libertatem, salutemque collapsam et dilaceratam ab occasu et interitu restituas: qua superis bene juvantibus restituta, Germaniae et totius Europae libertatem stabilies et confirmabis: neque teipso clarior toto orbe terrarum aut fortunatior quisquam mortalium erit, nullius fama aut virtutis laus per omnes gentes longius, aut latius voliţabit; potiusque sempiterna apud omnes parta nominis gloria, industriae, laborumque tuorum pro Republica Christiana susceptorum uberrimum fructum et praemia capies; quo uno nihil est invita magnanimis principibus, vel ad privatam gloriam, vel ad publicae fecuritatis decus magis expetendum."



No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.

Excerpts from reports about events near Sisak in 1593

Source:  Spomenici hrvatske Krajine: Od godine 1479 do 1610, Volume 1, edited by Radoslav Lopašić https://books.google.ca/books?id=tHLvuERLU...